utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00870230

Charter Number: 00870230
Cartulary Title: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [Little Maplestead]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1181 - 1184
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Universis sancte matris [] Ricardus Cantuar[iensis] ecclesie minister humilis eternam in Christo salutem Noverit [] causam que de mandato domini Lucii pape III coram nobis inter hospitalarios et canonicos de Dunmawe super ecclesiam de Burnham diucius ventilata est Post varios ipsius excursus tandem de voluntate parcium amicabili composicione conquievisse in hunc modum scilicet quod personatus prescripte ecclesie penes hospitalarios residebit perpetuo et canonici perpetuam vicariam in ea habebunt solvendum annuatim de eadem ecclesia nomine perpetue vicarie hospitalariis aureum unum quamdiu Walterus filius Walteri vixerit qui de eisdem canonicis memoratam tenet ecclesiam Post dissessum vero dicti Walteri canonici ecclesiam illam in manum suam omnino recipient et solvent de ea singulis annis ipsis hospitalariis iii marcas argenti ad duos anni terminos scilicet xx s ad Pascha et viginti solidos ad festum sancti Michaelis Et ut presens transactio firma inposterum et inconcussa permaneat presenti eam scripto duximus commendare et sigilli nostri apposicione roboravi Hiis testibus []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter