utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00879034

Charter Number: 00879034
Cartulary Title: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [Little Maplestead]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation, Grant
Date: 1175 Circa
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Ricardus de Clare comes Hertford[ie] omnibus hominibus et amicis suis Francis et Anglicis salutem Sciatis me divine pietatis intuitu et pro salute anime mee et pro animabus patris et matris mee et omnium antecessorum et successorum meorum concessisse et presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et sancto Iohanni Baptiste et beatis pauperibus et fratribus sancte domus hospitalis Ierusalem omnes possessiones tam ecclesiarum quam terrarum et omnium aliorum reddituum quas ipsi de tenemento et feodo meo in Anglia possident ab antecessoribus vel tenentibus eorum vel a me vel tenentibus meis rationabiliter sibi collatas in primis videlicet ex dono Gilberti comitis ecclesiam de Staundon cum omnibus rebus et libertatibus ad eam pertinentibus et totam terram quam ipsi habent in eadem villa cum pertinentiis sive ex dono meo vel antecessorum meorum vel eciam tenencium eorum vel meorum et ex dono Rogeri comitis patris mei molendinum illud quod est extra portam de Staundon versus aquilonem cum pertinentiis et cum secta tali qualem idem pater meus illi molendino concessit et confirmavit et ex dono Alicie de Cle[re]munt manerium de Melcheburne cum omnibus pertinentiis et libertatibus suis cum ecclesia quoque eiusdem ville et ecclesiam de Ryseley et ecclesiam de Dene et ecclesiam de Suthrop et earundem ecclesiarum pertinentias et ex dono Alvredi de Bendeville et Sibille uxoris sue ecclesiam de Chaureth cum omnibus ad eam pertinentibus et ex dono Rogeri comitis patris mei ecclesiam de Hatlo cum pertinentiis et molendinum de Touecestr[e] cum pertinentiis et terram illam cum pertinentiis in Blechyngleye que fuit Ricardi prepositi et ex dono Matildis comitisse matris mee ecclesiam de Carebroc cum pertinentiis et medietatem eiusdem ville cum omnibus pertinentiis et ecclesiam de parva Carebroc cum pertinentiis et duas virgatas terre cum pertinentiis in Durcote et ex dono Roberti filii Gaufridi et Beatrisis uxoris sue ecclesiam de Badele cum pertinentiis et unam virgatam terre cum pertinentiis in eadem villa et preterea omnes alias ecclesias terras redditus et possessiones quascumque antecessores mei vel tenentes eorum vel tenentes mei rationabiliter de feodo meo eis contulerunt ita integre et plenarie in bosco et plano in terris cultis et non cultis in pratis et pascuis in aquis et molendinis in vivariis et piscariis in turbariis et marescis in viis et semitis et in omnibus aliis locis et rebus et libertatibus suis bene et in pace libere et quiete inperpetuum possidendis sicut carte donatorum testantur Hiis testibus Ricardo de Clare et Iacobo de Clare fratribus meis Hugone filio Ade Iohanne de Cormeid Petro de Berdefeld tunc senescallo Alexandro de Kersumer magistro Roberto de Kent Iohanne de Hospitale magistro Radulfo de Forda magistro Willelmo de Tunebrege et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter