utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880004

Charter Number: 00880004
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1146 - 1149
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Stephanus rex Anglie archiepiscopis episcopis [] salutem Sciatis quia dedi et concessi in perpetuam elemosinam militibus fratribus de Templo Ierusalem manerium meum de Witham pro anima regis Henrici avunculi mei et pro salute anime mee et Matildis regine uxoris mee et puerorum meorum cum omnibus pertinentiis excepta ecclesia et ecclesie pertinentiis que dedi ecclesie sancti Martini London[ie] et canonicis Quare volo et precipio quod bene et in pace et libere et quiete et honorifice teneant et habeant cum dimidio hundredo eidem manerio pertinenti in omnibus rebus sicut comes Eustachius melius et liberius tenuit Et preter hoc clamo manerium illud eis quietum de Daneg[eldo] in perpetuum et in omnibus aliis rebus et consuetudinibus preter hec que pertinent ad dignitatem corone mee Et hanc donacionem illis feci concessione Matildis regine uxoris mee de cuius patrimonio et hereditate manerium illud constat fore Testibus Matilde regina et comite Gilberto et Willelmo de Ipra et Willelmo Mart[el] et Ricardo de Luci et H[enrico] de Traci et Rogero de Fraxin[eto] et Simone de Girard[i] Molendino apud London[iam]
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter