utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880007

Charter Number: 00880007
Cartulary Title: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [Little Maplestead]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1154
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Stephanus Dei gratia rex Anglorum omnibus archiepiscopis episcopis comitibus baronibus iusticiariis vicecomitibus ministris et omnibus fidelibus et amicis suis Francis et Anglicis salutem Sciatis me pro salute anime mee et antecessorum meorum dedisse concessisse et confirmasse fratribus de Templo Salomonis omnes donaciones quas illis racionabiliter facte sunt in terris et villis et hominibus et omnibus aliis rebus in omni terra mea de quibus saisiti erant in primo Pascha quod fuit post pacificacionem et concordiam quam feci cum comite Normannorum Concessi eciam eisdem et dedi et confirmavi ut omnia tenementa sua et ville et homines sui quieta sint de omnibus querelis et placitis et sciris et hundredis et soc et sac et tol et them et infangenetheof et de omnibus aliis exaccionibus et de murdro et latrocinio excepta iusticia mortis et membrorum Huius donacionis et confirmacionis testes sunt Teobaldus Cantuariensis archiepiscopus Henricus Wyntoniensis episcopus Robertus Lincolniensis Ricardus Londoniensis episcopus Robertus prior Bermundesie Thomas clericus archiepiscopi Henricus de Essex constabularius Ricardus de Luci Willelmus Martel apud Londoniam
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter