Charter Document - 00880010
Charter Number: 00880010
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1212
Date Type: Internal, Calendar, Regnal
View Map
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1212
Date Type: Internal, Calendar, Regnal
View Map
Charter:
Iohannes Dei gratia rex Anglie dominus Hybern[ie] Dux Norm[annie] et Aquit[anie] comes And[egavie] archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus iusticiariis vicecomitibus prepositis et omnibus ballivis et fidelibus suis salutem Sciatis nos concessisse et hac carta nostra confirmasse fratribus militibus Templi Ierusalem quod habeant unum mercatum apud novam villam suam de Wlvesford in parochia de Witham singulis septimanis per diem iovis et quod habeant ibidem unam feriam singulis annis per tres dies duraturam scilicet in vigilia decollacionis sancti Iohannis Baptiste et ipsa die decollacionis et in crastino ita tamen quod predictum marcatum vel feria non sit ad nocumentum vicinorum marcatorum vel feriarum Quare volumus et firmiter precipimus [quod] predicti fratres Templi habeant predictum marcatum et feriam in predicto loco in perpetuum bene et in pace libere et quiete cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus ad huiusmodi mercatum et feriam pertinentibus sicut predictum est Testibus domino p[etro] Winton[iensi] episcopo w[illelmo] comite Sa[risberie] g[alfrido] filio Petri domini Essex[ie] s[ahero] comite Wint[onie] comite Alberico de Ver Roberto filio Rogeri Willelmo Briweri Hugone de Nevill Datum per manum magistri Ricardi de Marisco archidiaconi Norhumb[rie] apud Haverynge vicesimo tertio die septembris anno regni nostri quarto decimo