Charter Document - 00880019
Charter Number: 00880019
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1270 Circa
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1270 Circa
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Robertus buscarll[] dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Petro filio Willelmi de Thopeld[] pro servicio suo et pro quadam summa pecunie quam michi dedit in gersumam unam rodam et dimidiam prati in villa de Thopefeld[] iacentem in prato de Kenhey apud Smaleford inter pratum Oliveri hose ex una parte et pratum de la Burhall[] ex altera parte et abuttat ad unum capud ad terram persone de Gelham et ad aliud capud ad pratum quod fuit [Ade] Gravassal[] habendam et tenendam de me et heredibus meis vel meis assignatis sibi et heredibus suis vel assignatis suis et cuicumque dare vendere vel aliquo [modo] assignare voluerit libere quiete bene in pace integre [et] hereditarie reddendo inde michi et heredibus meis vel assignatis meis ad scutagium domini Regis quando evenerit ad plus et ad minus unum obolum pro omnibus serviciis consuetudinibus sectis curiarum et omnibus secularibus demandis Et ego predictus Robertus et heredes mei warantizabimus defendemus et acquietabimus predictam [unam] et dimidiam rodam prati cum omnibus pertinentiis suis dicto Petro et heredibus suis vel suis assignatis per predictum servicium contra omnes gentes in perpetuum In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui hiis testibus Nicholao filio Willelmi Olivero hose Willelmo Cosyn Martino Fivien Simone Cusyn Willelmo de Albyngworthe Gilberto Herberd[] Iohanne Herberd[] et aliis