Charter Document - 00880037
Charter Number: 00880037
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1272 - 1273
Date Type: Internal, A.D., Regnal
View Map
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1272 - 1273
Date Type: Internal, A.D., Regnal
View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Arnaldus Dyn de Hykynggeham salutem Noverit universitas vestra me divine caritatis intuitu pro salute anime mee antecessorum et successorum meorum vivorum atque mortuorum dedisse concessisse et omnino quietum clamasse Deo et beate Marie et sancto Iohanni Baptiste et fratribus hospitalis sancti Iohannis de Mapeltrestede totum ius et clamium cum homagiis wardis releviis escaetis et cum omnibus aliis pertinentiis suis quod habui vel aliquo modo habere potui in toto illo tenemento cum pertinentiis suis quod de feodo illorum predictorum hospitalariorum quondam tenui in parochia ecclesie de Hykynggeham Sibile adeo libere sicut aliqua elemosina liberius potest concedi vel dari viris religiosis Et ut hec mea donacio et presentis scripti quieta clamacio rata et stabilis permaneat sigillum meum presenti scripto apposui Hiis testibus Reginaldo de Selverleye Willelmo le butiler Iohanne de Wymbis Roberto de Chelmeshoo Waltero marescallo Petro dungun et aliis Datum apud Hykyngeham ad Castrum anno domini millesimo ducentesimo septuagesimo secundo et regis Edwardi anno primo