utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880042

Charter Number: 00880042
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1283 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Radulphus filius Willelmi filii Philippi de Hatfeld[] Peverel salutem in Domino Noveritis me concessisse remisisse et omnino pro me et heredibus meis vel meis assignatis quietum clamasse totum ius et clamium quod habui vel aliquo modo habere potui in uno mesuagio una cum merlera et cum omnimodis pertinentiis ad dictum mesuagium pertinentibus in parochia de Hatfeld[] Peverel Reginaldo de Selverleg[] capellano que predicta sicut continentur in carta feoffamenti quam dictus Reginaldus habuit de Willelmo patre meo ita tamen quod nec ego nec heredes mei nec aliquis nomine nostro in dicto mesuagio una cum marlera et cum omnibus pertinentiis predictis aliquid iuris vel clamii de cetero petere vel vendicare poterimus In cuius rei testimonium huic presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Germano clerico Thoma de Gatele Ricardo de Bures Roberto molendinario Roberto de Tewyng[] Willelmo piscatore Willelmo de Panymere et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter