utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880049

Charter Number: 00880049
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1262
Date Type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Walterus carpentarius filius Henrici molendinarii de Hengham Sibile concessi dedi et hac presenti carta mea confirmavi Rogero de Othulvesho clerico pro servicio suo et pro viginti solidis sterlingorum quos michi dedit in gersumam unam acram terre et tres rodas cum pertinentiis in dicta villa de Hengham Sibile iacentes ex opposito mesuagii Iordani carpentarii inter terram Edithe Smuches et terram que Galfridi Berde fuit et pasturam duarum acrarum terre iacencium propinquius mesuagio Godefridi coci apud le Motstowe ibidem singulis annis cum segetes amote fuerint scilicet de terra Iohannis filii Alani habend et tenend de me et heredibus meis predicto Rogero et heredibus suis et suis assignatis et quibuscumque vel quandocumque predictam terram et pasturam cum suis pertinentiis dare vendere et assignare voluerint et eorum heredibus libere quiete bene et in pace iure in feodo hereditarie et in perpetuum reddendo inde annuatim michi et heredibus meis vel meis assignatis ille et heredes sui vel sui assignati et eorum heredes vii d ad duos terminos anni videlicet ad Pascha iii d [et] obolum et ad festum sancti Michaelis iii d et obolum pro omnibus serviciis consuetudinibus exaccionibus sectis curiarum et universis secularibus demandis salvo tamen servicio domini regis scilicet ad scutagium quando evenerit ad plus et ad minus unum obolum Et ego predictus Walterus et heredes mei vel mei assignati warantizabimus defendemus et acquietabimus totam predictam terram et pasturam cum omnibus suis pertinentiis predicto Rogero et heredibus suis vel suis assignatis et eorum heredibus per predictum liberum servicium contra omnes gentes in perpetuum In cuius rei testimonium huic presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Adam Gravassall Iohanne fratre suo Willelmo filio Willelmi Willelmo le Bloy Martino crok[er] Roberto hostage Roberto Fovel Huberto clerico Huberto crok[er] Martino le Boll Waltero de Hauekwode Iohanne de le Hill clerico et aliis Datum apud Hengham Castrum die sancti Dionisii anno regni regis Henrici filii regis Iohannis quadragesimo sexto
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter