utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880050

Charter Number: 00880050
Cartulary Title: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [Little Maplestead]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1260 - 1275
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Thomas de Camera de Hengham Sibile concessi dedi et hac presenti carta mea confirmavi Emme filie Henrici Bereman eiusdem ville pro homagio et servicio suo mesuagium meum cum edificiis in eodem constructis et cum omnibus aliis aysiamentis et rebus predicto mesuagio pertinentibus similiter cum una crofta que vocatur est Toft in qua predictum mesuagium situm est cum suis pertinentiis iacente inter terram Walteri de Hauekwode et terram Emme relicte Osberti sicut sepibus et divisis includitur preterea concessi et dedi et hac presenti carta mea confirmavi predicte Emme unam acram terre cum suis pertinentiis iacentem in campo vocato Suthfeld[] inter terram Aytropi crok[er] et terram Walteri marescalli unde unum capud abuttat super cheminum quod transversat campum de Suthfeld[] et aliud capud super alnetum Rogeri Appelgar preterea dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi predicte Emme unam acram terre cum suis pertinentiis in eadem villa de Hengham iacentem in campo vocato Melcroft inter terram Emme relicte Osberti et terram que fuit Elye de Monchensi unde unum capud abuttat super regale cheminum et aliud capud super ripam de Alreford[] preterea concessi dedi et hac presenti carta mea confirmavi predicte Emme unam acram terre cum pertinentiis iacentem in campo vocato Suthfeld[] in eadem villa de Hengham Sibile inter terram que fuit Henrici le turnur et terram Willelmi dyk[] illam scilicet terram quam comparavi de Galfrido Russell[] habenda et tenenda predicte Emme et heredibus suis vel suis assignatis de me et heredibus meis libere quiete bene et in pace hereditarie et in perpetuum reddendo inde annuatim dominis feodorum illorum pro me et heredibus meis servicium quod ad predictum tenementum pertinet sicut in cartis continetur quas de predictis dominis habui et michi et heredibus meis unam radicem gingiberis ad Natale Domini pro omnibus serviciis consuetudinibus auxiliis sectis curiarum et secularibus demandis Et ego predictus Thomas de Camera et heredes mei warantizabimus defendemus et acquietabimus predictas terras []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter