utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880052

Charter Number: 00880052
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1160 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Willelmus filius Mabilie omnibus hominibus suis et Francis et Anglicis tam presentibus quam futuris salutem Sciatis quod dedi Helte de Billi pro servicio et homagio suo de terra mea et redditu meo in villa mea de Nutelee scilicet Pinkelande pro xx acris et in Posseberbe xiii acras et terram quam Humfridus tenuit de me pro xii acris in Chaldewell et in Halvehyde xii acras et terram quam Godwinus del Broc tenuit pro viii acris de me et acram et dimidiam prati pertinentes ad prenominatas viii acras et pratum meum de Langeford pro quo Rogerus de Langef[ord] reddidit michi xvi d[] et terram Osberti de Tornham et servicium suum et sedem molendinarii quem Gilbertus frater meus filius Mabilie fecit et viii d[] redditus quos Terri pistor tenuit de me in villa de Reilee Idcirco volo et precipio ut iste prenominatus Helte teneat prenominatas terras et redditus libere quiete et honorifice ipse et heredes sui de me et heredibus meis in feodo et hereditate pro duobus solidis reddendo annuatim pro omni servicio scilicet xii d[] ad Pascha et xii d[] ad festum sancti Michaelis Et si forte evenisset quod ego et heredes mei non possemus warantizare predicto Helte et heredibus suis prenominatas terras vel redditus ego et heredes mei in manerio meo de Nutelee eschangabimus illi et heredibus suis Hiis testibus Roberto filio Nigelli Martino filio suo Iohanne filio Ernaldi Hugone fratre suo Adam filio Godefredi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter