Charter Document - 00880055
Charter Number: 00880055
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1240 - 1255
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1240 - 1255
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus filius Willelmi Richer dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Cecilie filie mee decem acras terre mee in liberum maritagium cum pertinentiis de quibus due acre iacent iuxta acram quam predictus Willelmus pater meus dedit apud Tippetrie et tres acre iacent in longum iuxta cheminum quod ducit de Nutthelle [versus] et quatuor acre que se extendunt a terra Willelmi le belewe usque ad gravam meam que vocatur Sortheg[] et predictam gravam et croftam adiacentem ante portam meam ex parte occidentali sicut sepibus et metis includitur habendas et tenendas de me et heredibus meis sibi et heredibus suis vel cuicumque dare vel assignare voluerit exceptis viris religiosis et Iudeis libere et quiete bene et in pace integre et hereditarie in perpetuum reddendo inde annuatim michi et heredibus meis ipsa et heredes eius vel eius assignati viginti denarios ad quatuor terminos anni videlicet ad festum sancti Michaelis quinque denarios et ad Natale Domini quinque denarios et ad Pascha quinque denarios et ad festum sancti Iohannis Baptiste denarios quinque et ad festum sancti Andree apostoli ad wardam de Dovore quinque denarios pro omnibus serviciis consuetudinibus tailagiis auxiliis et exaccionibus vel demandis salvo servicio domini regis scilicet ad scutagium quadraginta solidorum novem denarios et ad plus plus et ad minus minus Et ego predictus Galfridus et heredes mei warantizabimus dicte Cecilie et heredibus suis vel cuicumque dare vel assignare voluerit sicut predictum est predictas decem acras cum pertinentiis et cum grava prenominata per prenominatum servicium contra omnes gentes in perpetuum In huius rei testimonium hanc cartam meam sigilli mei impressione roboravi Hiis testibus Rogero de Kenlevedene Willelmo le belewe Ricardo doreward[] Roberto de Pleinford Willelmo de la Gare Iohanne de Bolsamele Nicholao le vilur et aliis