Charter Document - 00880059
Charter Number: 00880059
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1186
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1186
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Charter:
Notum sit omnibus sancte matris ecclesie fidelibus tam presentibus quam futuris quod ego Willelmus filius Helie de Tacohell concessi et hac presenti carta confirmavi Deo et sancto Iohanni Baptiste et beatis pauperibus domus hospitalis Ierusalem illas vii acras terre videlicet in parva Lea que fuit Scilestan et duas acras de nemore ad capud predicte terre que modo culte quas Willelmus filius Aliz avus meus eis dedit et hoc libere et quietas ab omni servicio seculari quod ad me pertinet excepto quod iam dicti fratres debent michi annuatim iii d[] ad festum sancti Michaelis et iii d[] ad Pascha pro omnibus serviciis que ad regem et ad me pertinent Hec autem concessio et confirmacio facta fuit coram iusticiariis domini regis Ricardo thesaurario domini regis et Huberto Waltero Roberto de Witefeld anno incarnacionis dominice millesimo centesimo octogesimo sexto apud Westmonasterium