utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880064

Charter Number: 00880064
Cartulary Title: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [Little Maplestead]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1185 - 1200
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum sit omnibus sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris quod ego Willelmus de la Flameng[] de Fairsted[] pro salute anime mee et Sarre uxoris mee et pro animabus patris mei et matris mee et omnium heredum et amicorum meorum dedi et concessi et presenti carta confirmavi Deo et sancte Marie et sancto Iohanni Baptiste et beatis pauperibus sancte domus hospitalis Ierusalem et fratribus in eadem domo Deo servientibus duas acras de terra mea de Fairsted[] que iacent iuxta domum Ricardi hostiarii de Fairsteda in liberam puram et perpetuam elemosinam solutas et quietas ab omni seculari servicio et exactione ut ego et omnes parentes et amici mei participes simus omnium bonorum que facta sunt vel fient in sancta domo hospitalis Ierusalem usque ad finem seculi Amen Testibus Ricardo hostiario Silv[est]ro de Colcestria Mauricio nepote Helya de Fairsted[]
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter