utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880065

Charter Number: 00880065
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1349
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Margareta atte Hell de Rowenhall dedi concessi et presenti carta mea confirmavi Iohanni de Burghch et Waltero de Wotton omnia terras et tenementa que habeo iure et hereditarie in villa de Rowenhall et Stansted in hamelet de Halsted post mortem Iohannis atte Hell patris mei ut in mesuagiis terris harabilibus pratis pascuis viis semitis boscis redditibus wardis releviis escaetis et omnibus aliis pertinentiis suis habend et tenend omnia predicta terras et tenementa cum omnibus pertinentiis suis ut predictum [est] predictis Iohanni et Waltero et heredibus eorum et eorum assignatis de capitalibus dominis feodi illius per servicium inde debita et de iure consueta Et ego predicta Margareta et heredes mei omnia predicta terras et tenementa cum omnibus suis pertinentiis ut predictum est predictis Iohanni et Waltero et heredibus eorum et eorum assignatis contra omnes gentes warantizabimus in perpetuum In cuius rei testimonium huic presenti carte sigillum meum apposui Hiis testibus domino Iohanne de Coggeshall milite Iohanne Rekedon Iohanne Monchensi Adam le boteler Iohanne Gerard et aliis Datum apud Halsted die mercurii post festum sancti Bartholomei anno regni regis Edwardi tercii a conquestu vicesimo tercio
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter