utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880067

Charter Number: 00880067
Cartulary Title: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [Little Maplestead]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation, Grant, Quitclaim
Date: 1180 - 1190
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant [] quod ego Hubertus de Munechasi consilio et peticione uxoris mee Antigonie concessi et hac presenti carta mea [] Deo et sancte Marie et sancto Iohanni Baptiste et beatis pauperibus sancte domus hospitalis Ierusalem et fratribus in eadem domo Deo servientibus terram quam Thurstanus grom tenuit in villa de Stanested[] quam predicti fratres habent ex dono et elemosina Hugonis de Wavillo[] preterea ego Hubertus dedi predictis fratribus ex incremento terram quam Aluricus filius Therstan de me tenuit iuxta terram que fuit patris sui idem eisdem dedi et quietumclamavi Isabellam filiam Huberti mercatoris cum tota sequela sua in puram et perpetuam elemosinam libere et quiete ab omni seculari servicio et exaccione sicut aliqua elemosina melius vel liberius dari potest Hanc donacionem et carte mee confirmacionem feci pro salute anime mee et uxoris mee et puerorum meorum et patris et matris mee et omnium antecessorum meorum Hiis testibus []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter