utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880073

Charter Number: 00880073
Cartulary Title: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [Little Maplestead]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1175 - 1185
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Robertus filius Ricardi omnibus sancte matris ecclesie filiis presentibus et futuris salutem Notum sit vobis me dedisse et concessisse Deo et beatis pauperibus sancti hospitalis Ierusalem tres acras de terra mea de Fynchyngefeld[] unam videlicet ad fontem sancti Eadmundi et duas ad vadum Euled[is] solutas et liberas et quietas ab omni seculari servicio pro salute mea et patris mei et matris mee de cuius dote hec terra fuit et pro salute uxoris mee et heredum meorum et omnium amicorum meorum Hiis testibus Ernaldo decano de Fynchingefeld[] magistro Thurstano Simone et Stephano fratribus eius Gilberto capellano Willelmo clerico de eadem ecclesia Simone de la Herst[] Petro filio Alelini
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter