utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880083

Charter Number: 00880083
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Inquest
Date: 1309
Date Type: Internal, Calendar, Regnal

map View Map
Charter:
Inquisicio capta apud Witham coram Humfrido de Waledene Alano de Goldyngham et Willelmo le Gros vicesimo die aprilis anno regni regis Edwardi filii regis Edwardi secundo super articulis in dicto brevi contentis per Thomam de Stauntone et alios iuratores qui dicunt super sacramentum suum quod fratres milicie Templi in Anglia habuerunt in comitatu Essex ad festum Natalis Domini anno regni predicti regis Edwardi primo manerium de Witham in quo est unum capitale mesuagium unde aisiamenta domorum necessariarum valent per annum iii s iv d Item est ibidem unum gardinum unde fructus valet per annum iii s Item herbagium eiusdem valet per annum xii d Item est ibi unum columbare et valet per annum ii s Item sunt ibidem duo molendina aquatica et valent per annum xl s Item est ibidem unum molendinum fullonum quod non extenditur eo quod est distructum Item sunt ibidem de redditibus assise per annum tam liberorum quam custumariorum xx li xvi s vii d solvendis ad quatuor anni terminos videlicet ad Natale Domini ad Pascha et festum natalis sancti Iohannis Baptiste et ad festum sancti Michaelis per equales porciones Item est ibidem una gallina de redditu ad Natale Domini precio i d ob Item est ibidem unum marcatum per diem martis et nundine die sancti Laurencii et decollacionis sancti Iohannis Baptiste et valet tolnetum per annum xv s Item perquisitum curie et visio francipleggii que valent per annum xx s Item sunt ibidem de terra lucrabili per perticam xvii pedum et dimidii dcxxxiv acre que valent vii li xviii s ii d unde ccxx acre precio acre iv d ccxx acre precio acre iii d et ccxiv acre precio acre ii d Item sunt ibidem de prato falcabili et separabili xlvi acre dimidia que valet per annum iv li xiii s precio acre ii s Item sunt ibidem xi acre pasture et valet per annum xi s Item sunt ibidem vi acre pasture et valet per annum iv s precio acre viii d Item sunt ibidem xii acre et dimidia pasture que valent per annum vi s iii d precio acre vi d Item sunt ibidem xii acre bosci in foresta unde pastura est communis et valet subboscus per annum eiusdem xii d Item est ibidem una grava continens unam acram et dimidiam et valet commoditas eiusdem per annum xii d Item sunt ibidem vi custumarii qui debent inter festum sancti Michaelis et gulam augusti per xliv septimanas ccxcvii opera et valet xxiv s ix d precio operis i d Item predicti custumarii debent tempore falcacionis prati xi opera et valet xvi d ob precio operis i d ob Item predicti custumarii debent inter gulam augusti et festum sancti Michaelis lvi opera autumpnalia et valet ix s iv d precio operis ii d Summa tocius extenti xl li x s xi d De quibus debentur per annum Willelmo Queynterell ii d pro una acra terre solvendi in festo Pasche et sancti Michaelis equaliter Item episcopo London pro ii acris terre i vomer precii vi d solvendi ad festum Natalis Domini Item Iohanni atte Hulle pro quatuor acris terre i d per annum ad festa Pasche et sancti Michaelis equaliter Item dicunt quod predicti fratres solebant et debent sustentare unum capellanum divina celebrantem in quadam capella libera ibidem existente pro anima Petri de Ruffa et antecessorum suorum et omnium fidelium defunctorum in perpetuum pro clxii acris terre quas tenent de Roberto Scales in Rowenhale in summa acrarum supra contentarum et pro clvi acris terre ibidem existentibus ad manerium de Kersyngge pertinentibus que in extento eiusdem continentur Et valet sustentacio dicti capellani per annum cum luminario necessario ut in cera et lampade iv li vi s viii d Summa redditus resolutionis iv li vii s v d Et sic est summa veri valoris xxxvi li iii s vi d Item dicunt quod predictum capitale mesuagium et unum molendinum aquaticum simul cum dicto molendino fullonis distructo tenentur de honore Bonon[ie] Item dicunt quod de supradictis tenementis cdxxxi acre terre xxxi acre et una roda prati xviii acre et dimidia pasture tenentur de domino rege in puram et perpetuam elemosinam Et clxii acre terre iii acre prati et v acre pasture et una acra et dimidia bosci de Roberto de Scales et xviii acre terre de abbate sancti Iohannis Colcestrie Et una acra terre de Willelmo Queynterel per servicium supradictum de episcopo London ii acre terre per servicium supradictum et quatuor acre terre de Iohanne atte Hulle per servicium supradictum Item vi acre terre dimidia acra prati [et] vi acre pasture de manerio de Faukebourne Item x acre terre de Iohanne Martel et ii acre prati de Iohanne Engayne et dimidia acra et una roda prati de Blundeshall et viii acre prati de honore de Haule et i acra prati et unum molendinum aquaticum supradictum de Roberto Poer et Galfrido de Hemenhale in puram et perpetuam elemosinam tenentur Dicunt eciam quod dicti fratres nullum habuerunt ecclesiasticum beneficium nec aliquod tenementum ad terminum annorum et quod manerium predictum cum suis pertinentiis omnibus ut predictum est nunc in manu domini regis et in custodia Iohannis de Schadeworth quo modo ignorant Item dicunt quod dicti fratres racione terrarum et tenementorum predictorum nemini tenebantur in diurna sustentacione vel in aliquo certo per annum ad terminum vite vel annorum per aliquod factum speciale
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter