utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880085

Charter Number: 00880085
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Inquest
Date: 1309
Date Type: Internal, Calendar, Regnal

map View Map
Charter:
Inquisicio capta apud Kressing coram Humfrido de Waledene Alano de Goldingham et Willelmo le Gros vicesimo die aprilis anno regni regis Edwardi filii regis Edwardi secundo super articulis in dicto brevi regis contentis per Thomam de Stauntone et alios iuratores qui dicunt super sacramentum suum quod fratres milicie Templi in Anglia habuerunt in comitatu Essex ad festum Natalis Domini anno regni predicti regis Edwardi primo manerium de Kersyng in quo unum capitale mesuagium unde aysiamenta domorum necessariarum valent per annum vi s viii d Item sunt ibidem duo gardina quorum fructus valet per annum vii s iv d Item herbagium eorundem valet per annum v s Item est ibidem unum columbare et valet per annum iii s iv d Item est ibidem capella dedicata in honore beate Marie virginis cum cimiterio et sepultura fratrum et serviencium moriencium infra clausum dicti manerii et valent oblaciones inde per annum ii s Item est ibidem unum molendinum aquaticum et valet per annum xx s Item est ibidem unum molendinum ventriticum et valet per annum xiii s iv d Et tenentur de domino rege in capite de honore Bononie in puram et perpetuam elemosinam Item sunt ibidem de redditu assise per annum tam liberorum quam custumariorum xiv li xv s vi d solvenda ad quatuor anni terminos per equales porciones videlicet ad festum sancti Michaelis ad festum Natalis Domini ad festum Pasche et ad festum sancti Iohannis Baptiste Item sunt in manerio predicto iii quartarii vi busselli avene de redditu per annum ad festum Natalis Domini et valet vii s vi d precio quartarii ii s Item sunt ibidem de redditu de quadam consuetudine vocata landgavel per annum ad eundem terminum xi d quadrans Et de redditu de quadam consuetudine vocata sopselver per annum ad Pascha vii d ob Et de redditu de wardepans per annum ad Pascha v d ob Et de redditu per annum [ad festum] Natalis Domini xxv galline que valent ii s i d Et de redditu per annum ad Pascha lxxx ova que valent iii d Item sunt ibidem de terra lucrabili per pert icam xvii pedum et dimidii et mille cxv acre que valent per annum xiii li xviii s iv d unde ccclxx acre valent quelibet acra per annum iv d et ccclxx acre valent quelibet acra per annum iii d et ccclxv valent quelibet acra per annum ii d Item sunt ibidem de prato falcabili et separabili xvi acre que valent per annum xl s precio acre ii s vi d Item sunt de pastura separabili ibidem lii acre que valent per annum xxvi s precio acre vi d Item sunt ibidem civ acre bosci separabilis unde possunt vendi per annum x acre subbosci que valent per annum xiii s iv d precio acre xvi d Et pannagium in eodem bosco valet per annum x s Item sunt ibidem xv custumarii qui debent annuatim inter festum sancti Michaelis et gulam augusti mille cxix opera et dimidium per minus centum que valent iv li xiii s iii d ob precio operis i d Item de eisdem xv custumariis sunt xi que debent arrare ad semen iemale et quadragesimale ad cibum domini semel in die lii acras terre que valent per annum xxvi s precio acre vi d Item de predictis xv custumariis sunt xiii que debent falcare spargere et levare xi acras prati et dimidiam apud Wicham et Kyrsing pro quibus percipient de domino panem de duobus buessellis frumenti unum multonem unum caseum et sal et valet illa consuetudo per annum v s iii d quadrans precio acre v d ob Item predicti xv custumarii debent inter gulam augusti et festum sancti Michaelis cxvii opera que valent per annum xix s vi d precio operis ii d Summa totalis xliii li xvi s ix d De quibus tenentur Iohanni atte Hille pro ix acris terre que de eo tenentur per annum ad festa Pasche et sancti Michaelis per equales porciones ii d Item Iohanni page pro ii acris terre ad eosdem terminos equaliter per annum xiv d Et episcopo Norwic[ensi] pro cxii acris terre et vi acris prati et octo acris pasture que de eo tenentur ad eosdem terminos equaliter per annum ix s vi d Et vicario de Wyham pro iv acris terre ad eosdem terminos equaliter per annum viii d Et Thome de Staunton pro i acra prati per annum ad Pascha vi d Item predicti fratres solebant et tenentur invenire unum capellanum divina celebrantem in capella de Wyham pro animabus Petri de Roffa et antecessorum suorum pro clvi acris terre quas tenent in puram et perpetuam elemosinam de feodo Roberti de Scales in Rewenhale pro quibusdam tenementis in eadem villa sicut continetur in extento de Wyham cuius capellani sustentacio ibidem extenditur Item predicti fratres tenentur invenire unum capellanum divina celebrantem in capella de Kyrsing per iii dies in septimana per annum pro animabus Iohannis de Staundone et antecessorum suorum pro lxii acris terre supradicte et pro uno custumario tenente xv acras terre et pro xii denariis redditus de supradicto redditu et per iv dies qualibet septimana per annum pro animabus fundatorum videlicet comitum Bonon[ie] Item predicti fratres tenentur invenire unum capellanum divina celebrantem per annum in dicta capella pro animabus Petri de Topesfeld et antecessorum suorum pro quatuor libratis redditus supradicti Item solebant et tenentur invenire tercium capellanum divina celebrantem per annum in eadem capella pro anima Petri clerici et animabus antecessorum suorum pro cc acris terre et xxx acris bosci de tenementis supradictis que tenentur de honore Bonon[ie] in puram et perpetuam elemosinam Et valet sustentacio predictorum trium capellanorum per annum x li cuilibet eorum v marce Item solebant et tenentur invenire tres lampades semper ardentes in eadem capella et eciam xiii cereos per dies festivos ardentes de xiii libris in eadem capella in honore Dei et beate Marie per constitucionem tocius capituli Et valet sustentacio predictorum lampadum et cereorum per annum xx s Item predicti fratres solebant distribuere per constitucionem tocius capituli qualibet septimana per iii dies singulis annis omnibus pauperibus ibidem venientibus panem et bladum pro voluntate eorundem et estimatur quod eadem elemosina potest fieri per annum de lii s Summa xiv li iv s Et sic est summa vere valoris xxix li xii s ix d per annum Item predicti iuratores dicunt quod capitale mesuagium supradictum et dlxx acre terre ix acre prati xliv acre pasture xlix acre bosci et duo molendina de tenementis supradictis tenentur de honore Bonon[ie] in puram et perpetuam elemosinam Et quod v acre bosci supradicti tenentur de abbate sancti Iohanni Colcestrie in puram et perpetuam elemosinam Item predicti iuratores dicunt quod predicti fratres ad festum Natalis Domini predicti nullum beneficium ecclesiasticum habuerunt ibidem Et quod manerium modo est in manu domini regis et in custodia Iohannis de Shadeworth Et quod nulla tenementa tenuerunt ad terminos annorum nec alio modo nisi in feodo In cuius rei []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter