utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880089

Charter Number: 00880089
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Court Record
Date: 1466
Date Type: Internal, Calendar, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Ad curiam cum residuo visus tentam apud Wittham cum Cressyng die iovis proxima post festum nativitatis sancti Iohannis Baptiste anno regni regis Edwardi quarti post conquestum Anglie sexto venit Robertus Sudbury de Patiswyk in comitatu Essex gentilman et palam et aperte presens in presente curia declaravit se tenere et tenens esse de domino huius manerii de Cressyng Temple de certa terra iacente in villa de Stysted continente circiter novem acras terre cum certa terra in tenura et in manibus aliorum tenentium eiusdem terre que ex antiquo pertinebant illo tenemento in eadem villa de Stysted vocato Houghtone que omnia tam in manibus eiusdem Roberti quam in manibus aliorum predictorum tenentibus tenent de domino ut de feodo suo predicto vocato Houghtone Pro quibus quidem predictis terris in manibus eiusdem Roberti et aliorum predictorum tenentium existentibus idem Robertus se cognovit tenere de domino per servicia xii s et quatuor denariorum per annum cum serviciis eisdem terris pertinentibus unde idem Robertus solvit pro termino Pasche iam ultimo preterito videlicet pro dimidio anni preteriti vi s ii d et quo ad arreraria eiusdem pro omnibus terminis preteritis dominus de gratia sua speciali ad instanciam venerabilis domini comitis Essex illa clare perdonavit ad intencionem quod idem Robertus sit sibi fidelis tenens et fideliter amodo solvere domino predicto et successoribus suis servicia predicta sine contradiccione aliquali Et super hoc idem Robertus fecit fidelitatem
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter