utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880095

Charter Number: 00880095
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1214 - 1221
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Robertus de Ver comes de Oxonia dedi et concessi et hac carta mea confirmavi Deo et sancte Marie et sancto Iohanni Baptiste et beatis pauperibus sancte domus hospitalis Ierusalem duos solidatos redditus quos Robertus filius Ricardi Hildesarde michi debuit de terra de Beyham quam tenuit de me in parochia de parva Mapeltrestede et quicquid iuris de terra illa ad me pertinebat in puram et perpetuam elemosinam liberam ab omni seculari servicio et exaccione et demanda sicut aliqua elemosina liberius et quiecius potest dari domui religionis Hanc autem donacionem et huius carte mee confirmacionem feci ego pro salute anime mee et uxoris mee et parentum et amicorum meorum vivorum et mortuorum ut participes simus omnium bonorum sancte domus hospitalis Et ego et heredes mei warantizabimus totum predictum redditum predicte domui contra omnes gentes Hiis testibus domino Fulcone de Vals domino Willelmo Talemasch domino Simone de Cantelou domino Roberto le Bloy domino Iohanne Albo domino Petro de Tragor domino Radulpho de Hosdeng[] Rogero clerico et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter