Charter Document - 00880106
Charter Number: 00880106
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1235 - 1242
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1235 - 1242
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Notum sit omnibus Christi fidelibus quod ego Willelmus Ioye de parva Mapeltrestede dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et sancto Iohanni Baptiste et beatis pauperibus sancte domus hospitalis Ierusalem unam rodam terre cum pertinentiis in angulo campi mei qui vocatur Alkledesfeld[] iuxta terram que fuit Thome Ingi super viam que ducit de domo mea versus Gestyngthorpe habendam et tenendam in liberam et puram et perpetuam elemosinam sicut aliqua elemosina liberius et melius dari potest domui religionis Hanc donacionem feci ut ego et heredes mei et anime antecessorum meorum participes simus omnium bonorum que fiunt in sancta domo Et ego et heredes mei warantizabimus dictam elemosinam predicte domui hospitalis contra omnes gentes Et ut ista mea donacio et carte mee confirmacio stabilis in perpetuum permaneat presentem paginam sigillo meo corroboravi Hiis testibus domino Roberto de Beche domino Radulfo filio Willelmi de Pebenes Willelmo filio eiusdem Roberto Hildiard[] Rogero de Besevile Alano Morant Waltero pincerna Iohanne de Herlawe Roberto Ponimere Iohanne Blancpain Willelmo fabro et multis aliis