utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880107

Charter Number: 00880107
Cartulary Title: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [Little Maplestead]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1235 - 1247
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus hoc scriptum presens visuris vel audituris Willelmus Ioye de parva Mapeltrestede salutem Noveritis me concessisse et dedisse et presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et capelle sancti Iohannis Baptiste de parva Mapeltrestede ad lumen eiusdem capelle illorum duorum denariorum redditum quem Avelina filia mea et heredes sui michi debuerunt de illa dimidia acra terre quam eidem Aveline et heredibus suis in feodo et hereditate dedi ante peregrinacionem meam apud Ierosolimam habendum et tenendum in liberam puram et perpetuam elemosinam sicut aliqua elemosina liberius et quiecius dari potest domui religionis pro salute anime mee et uxoris mee et animabus patris et matris mee ut mereamur participes fieri de universis bonis que fient in predicta capella Et ego Willelmus Ioye et heredes mei warantizabimus predictam donacionem cum omnibus pertinentiis sine aliquo retento prefate capelle imperpetuum Hiis testibus Rogero de Besevill[] Waltero Morell[] Iohanne Blacpain Waltero pincerna Alano filio Walkelini Waltero pistore Waltero de Haltsted[] clerico et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter