utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880110

Charter Number: 00880110
Cartulary Title: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [Little Maplestead]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1216 - 1230
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus Ioye concessi dedi et hac mea presenti carta confirmavi Simoni de Oddewell[] pro homagio et servicio suo et pro una marca argenti quam dedit michi in gersumam duas acras terre arabilis cum pertinentiis que iacent iuxta terram persone de Mapeltrestede tenendas et habendas de me et de heredibus meis illi et cuicumque vel quibuscumque illas assignare voluerit et heredibus eorum libere et quiete hereditarie bene et in pace reddendo inde annuatim tres denarios scilicet ad duos terminos anni ad Pascha tres obolos et ad festum sancti Michaelis tres obolos pro omnibus serviciis consuetudinibus et exaccionibus et demandis et auxiliis Et ego predictus Willelmus Ioye et heredes mei warantizabimus predicto Simoni de Oddewell[] et cuicumque vel quibuscumque et heredibus eorum predictam terram cum pertinentiis assignare voluerit contra omnes gentes Hiis testibus Oseberto de Gladefen Ingelero de Colntelu Willelmo de Topesfeld[] Galfrido filio Willelmi Gilberto de Oddewell[] Roberto filio Ernaldi Galfrido filio sacerdotis Gilberto de Cruce et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter