Charter Document - 00880123
Charter Number: 00880123
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant, Quitclaim
Date: 1250 Circa
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant, Quitclaim
Date: 1250 Circa
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis presens scriptum visuris vel audituris Robertus de Herlaue salutem Noveritis me concessisse remisisse et eciam omnino quietum clamasse Deo et beate Marie et beato Iohanni Baptiste et beatis pauperibus sancte domus hospitalis Ierusalem et eiusdem domus fratribus apud Mapeltrestede commorantibus in liberam puram et perpetuam elemosinam sicut aliqua elemosina liberius aut quiecius potest dari domui religionis totum annuum redditum in quo predicti fratres michi tenebantur de quodam pratello quod iacet apud Hokholt secus vivarium eorundem fratrum et eciam quietum clamavi totum predictum pratellum predictis fratribus et eorum successoribus de me et heredibus meis in perpetuum Et ut hec mea concessio et quieta clamacio rata et stabilis permaneat hanc presentem cartam sigilli mei munimine roboravi Hiis testibus Alberto filio Petri Waltero Morell[] Hugone filio Iohannis Alano filio Walkelini Hugone Ioye Anketino Mite et aliis