utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880125

Charter Number: 00880125
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant, Quitclaim
Date: 1225 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Andreas de Heliun dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Willelmo filio Radulphi pro homagio et servicio suo quatuor denarios redditus quos Iohannes filius Lamberti michi solebat reddere de duabus acris prati in Holemedwe cum toto tenemento et homagiis et releviis et omnibus pertinentiis et omne quod habui in illo prato predicto sine aliquo retenemento michi vel heredibus meis habendos et tenendos de me et heredibus meis illi vel cui vel quibus dare vel assignare voluerit eciam in domo hospitali si voluerit Pro hac autem donacione et concessione et carte huius mee confirmacione prenominatus Willelmus michi quietum clamavit quatuor denarios redditus quos Radulphus filius Halewiis illi solebat reddere in villa de Hav[er]hell[] Hiis testibus Philippo de Bellocampo Roberto filio Radulphi Iohanne de Olmsted[] Willelmo de Heliun Gilberto de Heliun Willelmo Brun[] Rogero filio Bernardi Ricardo le Utlawe Ricardo canun[] et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter