Charter Document - 00880141
Charter Number: 00880141
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1250 - 1262
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1250 - 1262
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis hoc scriptum visuris vel audituris Iohannes filius Willelmi Alfwini de Olmested[] et Cristina uxor eius salutem in Domino Noverit universitas vestra nos concessisse et remisisse et quietum clamasse Deo et beate Marie et beato Iohanni Baptiste et beatis pauperibus domus hospitalis Ierusalem et fratribus eiusdem domus in Anglia apud Mapeltrestede Deo servientibus in liberam puram et perpetuam elemosinam unum obolum annui redditus quem nobis reddere solebant habendum et tenendum dictis fratribus et eorum successoribus in perpetuum adeo libere adeo quiete sicut aliqua elemosina liberius et quiecius potest dari alicui domui religionis In huius rei testimonium huic presenti scripto sigilla nostra apposuimus Hiis testibus Mauricio de Olmested[] Galfrido de Olmested[] Lancelino ad Pirum Willelmo filio Willelmi Galfrido Tempernoyse magistro Mauricio Petro filio Rogeri et aliis