utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880155

Charter Number: 00880155
Cartulary Title: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [Little Maplestead]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1220 - 1230
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris Walterus Pulain salutem Sciatis omnes quod ego dedi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et sancte Marie et beato Iohanni Baptiste et beatis pauperibus sancti hospitalis Ierusalem et fratribus eiusdem domus terram meam in parva Mapeltrestede que vocatur Asciesfeld[] et Grimeleye cum omnibus pertinentiis ad terras predictas pertinentibus pro salute anime mee et antecessorum et heredum meorum tam libere et quiete ut ulla elemosina liberius et quiecius domui religionis dari potest Et ego Walterus et heredes mei warantizabimus totas predictas terras cum omnibus pertinentiis prefatis fratribus contra omnes gentes Et quia volo quod hoc donum meum et hec mea elemosina firma et stabilis et absque dolo sit sigillo meo corroboravi Hiis testibus domino Roberto de Cantelou domino Radulpho de Hodenge Waltero persona de magna Mapeltrestede Simone de Cantelou Iohanne sacerdote de parva Mapeltrestede Aitrop de Blaveni Willelmo Ioie Alwino Cristemasse Reginaldo tailur Radulpho clerico de Senegeye et Willelmo de Salsetun[] qui scripsit hanc cartam et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter