utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880163

Charter Number: 00880163
Cartulary Title: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [Little Maplestead]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1290 - 1297
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus hoc presens scriptum visuris vel audituris frater Petrus de Hacham domus sancte hospitalis sancti Iohannis Ierusalem prior humilis in Anglia salutem in Domino Noverit universitas vestra nos communi assensu et voluntate tocius capituli nostri apud Melchebourn concessisse Ricardo Hakesoft de Gestynthorpe et heredibus suis unum racionale cheminum inter domum suam que quondam fuit Simonis de Fonte apud Mapeltrestede parva et ad terram suam iacentem iuxta domum Agnetis lotricis in eadem villa ad cariandum fugandum eundum et redeundum pro voluntate sua contra terras nostras in quantum nobis est habendum et tenendum dictum cheminum de nobis et successoribus nostris libere quiete bene et in pace reddendo inde annuatim domui nostre de Mapeltrestede sex denarios ad duos anni terminos videlicet ad Pascha tres denarios et ad festum sancti Michaelis tres denarios pro omnibus secularibus demandis In cuius rei testimonium presens scriptum in modum cirographi confectum tam sigillum capituli nostri commune quam sigillum dicti Ricardi est appensum Hiis testibus fratre Willelmo de Totehale fratre Roberto de Somerby fratre Eustachio de Cyrosy fratre Rogero de Sprottele fratre Thoma de Billynton[] Willelmo de Hanyngfeld[] Alano de Goldyngham et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter