utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880173

Charter Number: 00880173
Cartulary Title: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [Little Maplestead]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant, Quitclaim
Date: 1260 - 1270
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Galfridus de Sericho salutem in Domino Noverit universitas vestra [me concessisse et] quietum clamasse pro me et heredibus meis vel assignatis meis Deo et beate Marie et sancto Iohanni Baptiste et beatis pauperibus hospitalis sancti Iohannis Ierusalem et fratribus Deo servientibus apud Mapeltrestede et ibidem commorantibus in liberam puram et perpetuam elemosinam totum ius et clamium quod habui vel aliquo modo habere potui in duodecim denariis annui redditus quos Radulphus Sernston[] michi debuit reddere de mesuagio et tenemento iacentibus in parochia de Assendon[] de quo mesuagio et tenemento quod dicti duodecim denarii pervenerunt cum homagiis wardis releviis et herrietis escaetis et omnibus aliis pertinentiis ita tamen quod nec ego nec heredes mei nec mei assignati nec aliquis nomine meo in dictis duodecim denariis homagiis wardis releviis herrietis escaetis aliquid iuris vel clamii de cetero petere vel vendicare poterimus In cuius rei testimonium huic presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Andrea de Helyun[] Stephano filio Rogeri Galfrido de Olmested[] Simone filio Alani Roberto Beneyt Waltero Derkyn[] Willelmo de Panymere et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter