utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880175

Charter
Charter Number: 00880175
Cartulary Title: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [Little Maplestead]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1269
Date Type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Universis presens scriptum inspecturis frater Henricus de Kyriel suppremi magistri sancte domus hospitalis Ierusalem locumtenens in Anglia et fratres salutem in Domino Noveritis nos assensu et concensu fratrum nostrorum tocius capituli nostri concessisse Laurencio fabro de parva Mapeltrestede et Avicie uxori sue et eorum heredibus quinque acras terre cum omnibus pertinentiis suis in parva Mapeltrestede iacentes inter viam que ducit de domo Willelmi Hakini versus magnum boscum hospitalis et mesuagium Ricardi de Piro unde unum capud abuttat super viam que ducit de domo dicti Laurencii et aliud capud super alnetum dicti Ricardi de Piro habend de nobis et successoribus nostris dictis Laurencio et Avicie uxori sue et eorum heredibus libere quiete bene et in pace reddendo inde nobis et successoribus nostris sex solidos ad duos anni terminos videlicet ad Pascha tres solidos et ad festum sancti Michaelis tres solidos pro omnibus serviciis ita tamen quod tota tercia pars omnium suorum bonorum et heredum suorum domui nostre de Mapeltrestede remanebit In cuius rei memoriam sigillum capituli nostri presenti scripto fecimus apponi Datum in celebracione capituli nostri apud Melcheburn die dominica proxima post festum sancti Luce evangeliste anno incarnacionis Dominice millesimo ducentesimo sexagesimo nono
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter