utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880182

Charter Number: 00880182
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Bond
Date: 1240 - 1275
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis ad quos presens scriptum pervenerit Willelmus filius Henrici de Halsted[] salutem in Domino Noveritis obligasse me domui hospitalis sancti Iohannis Ierusalem de parva Mapeltrestede et fratribus eiusdem domus in quadraginta solidis sterlingorum legalium solvendis dictis fratribus infra octo dies cum requisitus fuero ab eisdem vel aliter certo eorum attornato Si ita contingat quod absit quod ego dictis fratribus vel eorum tenentibus ullam inferam transgressionem salva tamen michi vel iuris mei prosecucione et defensione et si in aliqua solucione ut dictus est facienda deficiam volo et concedo quod tam archidiaconus Middlesex[] et eius officialis et decanus quam conservatores privilegiorum prioris et fratrum hospitalis sancti Iohannis Ierusalem in Anglia ad solam denunciacionem dictorum fratrum vel eorum certi attornati presens scriptum exhibentium me publice et solemniter excommunicare et excommunicatum denunciare possint coniunctim vel divisim Et extunc me excommunicatum concedo quousque eisdem fratribus tam in predicta pecunia quam in sumptibus si quos per mei destinatum apposuerint plene fuerit satisfactum renunciando regie exhibicioni ordinationi iudiciali privilegio cruce singnati indulto omni consuetudini et statuto omnibus indulgenciis et privilegiis a sede apostolica inpetratis vel inpetrandis omni cavillacioni et specialiter et generaliter omni iuris remedio tam civili quam canonico et ad maiorem securitatem presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus fratre Thoma de Derminton[] magistro Roberto de Twinsted[] fratre Radulpho de Godesfelt Roberto capellano Hugone Ioye et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter