utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880185

Charter Number: 00880185
Cartulary Title: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [Little Maplestead]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1265 - 1290
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit dominus Robertus le oterer de Salinges miles salutem in Domino Noverit universitas vestra me concessisse et omnino pro me et heredibus meis vel meis assignatis in perpetuum quietum clamasse Deo et beate Marie et sancto Iohanni Baptiste et fratribus hospitalis sancti Iohannis Ierusalem in Anglia apud Mapeltrestede commorantibus et ibidem Deo servientibus pro salute anime mee antecessorum et successorum meorum in liberam puram et perpetuam elemosinam totum ius et clamium quod habui vel aliquo modo habere potui in homagiis wardis releviis herrietis escaetis sectis curie et aliis secularibus demandis que antecessores mei de quodam tenemento quondam percipere solebant videlicet de illo tenemento quod Arnoldus Gladyer modo tenet iacente de longo in longum iuxta viam que ducit de domo dicti domini Roberti versus domum dicti Arnoldi ita quod nec ego nec heredes mei nec aliquis nomine meo in predictis homagiis wardis releviis herrietis escaetis sectis curie et aliis secularibus demandis aliquid iuris vel clamei de cetero petere vel vendicare poterimus In huius rei testimonium huic presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Iohanne Arnevyn[] Waltero cokat Adam Alured[] Willelmo de Parco Willelmo Ryver Ricardo Godefrey Rogero le Wyld[] Willelmo de Panimere et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter