utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880190

Charter Number: 00880190
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1248 - 1260
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus hoc scriptum visuris vel audituris Nicholaa de Saucheverel salutem in Domino Noverit universitas vestra me dedisse concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et domui sancti Iohannis de Mapeltrestede tres denarios redditus in villa de Neweham que est in parochia de Essedon[] percipiendos quolibet anno ad Pascha quando rotulus illius domus venerit in parochiam videlicet illos quos Iohanna que fuit uxor Radulphi marcatoris michi annuatim solebat reddere in puram liberam et perpetuam elemosinam pro salute anime mee et antecessorum et successorum meorum libere quiete bene et in pace absque ulla contradictione consuetudine servicio seculari exaccione vel demanda sicut unquam aliqua elemosina liberius dari concedi vel assignari potest Ego vero Nicholaa et heredes mei warantizabimus totum predictum redditum domui sancti Iohannis de Mapeltrestede contra omnes gentes in perpetuum Hiis testibus Willelmo de Thicho Simone de Steviton[] Iohanne filio Galfridi Galfrido Passewaret Galfrido de Saur Thoma de Balesham Willelmo filio Hugonis de Sanford[] et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter