Charter Document - 00880197
Charter Number: 00880197
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exchange
Date: 1310
Date Type: Internal, Feast, Regnal
View Map
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exchange
Date: 1310
Date Type: Internal, Feast, Regnal
View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Thomas de Huntercoumbe dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Radulpho de Wetherdene et Sarre uxori eius totam terciam partem meam tocius prati mei quod quondam fuit Matildis Scott cum pertinentiis suis in villa de Mapeltrestede magna in comitatu Essex absque ullo retento pro toto prato predicti Radulphi in le Remede obvertus Hevetho prout mete et bonde proportant cum suis pertinentiis nomine escambii habend et tenend totam terciam partem prati predicti prout mete et bonde proportant in viis chaciis aisiamentis sepibus fossatis liberis ingressibus et egressibus et cum omnibus aliis pertinentiis suis quibuscumque ad predictam terciam partem predicti prati quoquo modo spectantibus predictis Radulpho et Sarre uxori eius et heredibus et assignatis eorum de capitalibus dominis feodi per servicia inde debita et de iure consueta nomine escambii predicti libere quiete integre bene et in pace et iure hereditarie in perpetuum Et ego predictus Thomas et heredes mei totam predictam terciam partem tocius prati predicti prout mete et bonde proportant cum viis chaciis aisiamentis sepibus et fossatis liberis ingressibus et egressibus et cum aliis omnibus pertinentiis suis quibuscumque ad predictam terciam partem tocius prati predicti quoquo modo spectantibus ut predictum est predictis Radulpho et Sarre uxori eius et heredibus et assignatis eorum contra omnes gentes warantizabimus acquietabimus et defendemus in perpetuum In cuius rei testimonium huic presenti carte mee sigillum meum apposui Datum apud Mapeltrestede magnam die dominica proxima post festum translacionis beati Thome martiris anno regni regis Edwardi filii regis Edwardi quarto Hiis testibus Rogero de Abbodeston Galfrido warde de Gestingthorp Galfrido ad Hoo Andrea Horand Iohanne le taylur de Gestingthorpe Iohanne Filleunye Iohanne Baroun et aliis