utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880213

Charter Number: 00880213
Cartulary Title: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [Little Maplestead]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1125 - 1150
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
R[obertus] de Lucy omnibus hominibus suis Francis et Anglicis salutem Sciatis me concessisse et inpressione sigilli mei confirmasse Basilie uxori Ricardi Sorell[] suam dotem quam Ricardus Sorell[] dedit ei videlicet dimidiam terram suam de Cristeshale sicut carta ipsius Ricardi testatur et insuper dat ei incrementum terram Umfridi et Gerardi qua propter volo et firmiter precipio ut Basilia teneat et habeat terram illam bene et in pace quiete et libere et eodem servicio quo Ricardus Sorell[] tenuit et cum omnibus libertatibus cum quibus ipse Ricardus tempore meo melius et liberius unquam habuit et prohibeo ne aliquis super hoc iniuriam aut contumeliam faciat Hiis testibus Emma uxore mea et Roberto et Huberto filio meo et Campiun fratre meo Willelmo sacerdote de Cristeshall[] Radulpho Barun[] Gilberto de Bilendene Radulpho de Clavering[] et hominibus meis de Cristeshall[] Valete
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter