Charter Document - 00880221
Charter Number: 00880221
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant, Quitclaim
Date: 1256
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
View Map
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant, Quitclaim
Date: 1256
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Iohannes le sawyer et Hawysa uxor eius salutem Noverit universitas vestra nos dedisse concessisse et pro nobis et heredibus nostris in perpetuum quietum clamasse Deo et beate Marie et beato Iohanne Baptiste et beatis pauperibus hospitalis Ierusalem et fratribus eiusdem domus apud Mapeltrestede commorantibus totam terram cum edificiis sepibus et fossatis et aliis pertinentiis quam habuimus et tenuimus de eisdem fratribus in villa de Lamburne habend et tenend dictam terram cum pertinentiis dictis fratribus et eorum successoribus cum toto iure et clameo quod habuimus vel aliquo casu inposterum habere poterimus ad dictam terram spectante et pertinente libere et quiete sine contradictione vel retentione de nobis et heredibus nostris in perpetuum ita scilicet quod nec ego Iohannes et Hawysa uxor mea nec heredes nostri nec aliquis ex parte nostra in dicta terra nichil iuris vel clamii aliquo tempore neque in dominica neque in servicio exigere vel vendicare poterimus In cuius rei testimonium huic scripto sigilla nostra apposuimus Hiis testibus Willelmo de Bynesle Cristofero de Lamburne Henrico de Lamburne Rogero le venur Saero de Taiden Philippo mercatore Rogero filio Ricardi Ricardo Wastinal Thoma bussell Iohanne de Teyden et aliis