utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880232

Charter Number: 00880232
Cartulary Title: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [Little Maplestead]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1176 - 1196
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Mauricius de Toteham omnibus hominibus et amicis suis et omnibus sancte Dei ecclesie filiis salutem Notum sit vobis quod ego pro salute mea et omnium predecessorum et heredum et dominorum meorum et amicorum et parentum meorum vivorum atque mortuorum dedi et concessi in perpetuam elemosinam Deo et beatis pauperibus sancti hospitalis Ierusalem in villa de Toteham illam masuram que fuit Willelmi stabler cum tota terra que adiacet videlicet duas acras que retro domum iacent et exitum ante domum tam de nemore quam de alia terra sicut mete et cruces eorum pretendent solutam et liberam et quietam ab omni seculari servicio Hiis testibus Willelmo clerico fratre meo Alexandro filio Widonis Rogero de Martune et Ricardo Pincewerre et Hamone de Thalamo et Roberto Bacun et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter