Charter Document - 00880234
Charter Number: 00880234
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1275
Date Type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
View Map
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1275
Date Type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Rogerus de Feringes miles concessi dedi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et sancto Iohanni Baptiste et fratribus hospitalis sancti Iohannis Ierusalem apud Mapeltrestede commorantibus et ibidem Deo servientibus in liberam et perpetuam elemosinam pro anima mea et animabus patris mei et matris mee et omnium benefactorum meorum totam terram quam habui quondam de dono Ricardi Iop in villa de parva Toleshunte que vocatur Quasselond sicut sepibus et fossatis includitur et insimul unam peciam pasture in brueria de feodo de Newerc pertinentem ad predictam terram habend et tenend totam predictam terram et pasturam cum omnibus pertinentiis eorum dictis fratribus et eorum successoribus in liberam et perpetuam elemosinam libere quiete bene et in pace in perpetuum faciendo inde annuatim priori de Newerc et successoribus suis duodecim denarios ad duos anni terminos scilicet ad festum sancti Michaelis sex denarios et ad Pascha sex denarios pro omnibus serviciis consuetudinibus exaccionibus auxiliis sectis curie et omnibus aliis secularibus demandis Et ego predictus Rogerus et heredes mei vel mei assignati predictis fratribus et eorum successoribus totam predictam terram et pasturam cum liberis introitibus et exitibus et omnibus pertinentiis suis pro predicto servicio warantizabimus acquietabimus et contra omnes gentes defendemus In cuius rei testimonium huic presenti carte mee sigillum meum apposui Hiis testibus Rogero Baynard Ricardo fratre suo Willelmo belewe magistro Radulpho Winterflod de Teye de Maundevile Roberto le paum[er] Ricardo le vilur de Feringes Galfrido Bolscamele Willelmo de Perstude Edmundo de Perstude Hugone clerico et aliis Datum super huiusmodi die sancte Katerine anno domino millesimo ducentesimo septuagesimo quinto