utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880245

Charter Number: 00880245
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Appointment
Date: 1290
Date Type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus presentes litteras visuris vel audituris Henricus de Lacy de Colcestria salutem in Domino Noverint universitas vestra me fecisse et constituisse dilectum michi in Christo Oliverum filium Elie de Colcestr[ia] attornatum meum ad ponendum nomine meo sicut facerem si presens essem Ricardum de Berholte marcatorem de Colcestria et Robertum filium Galfridi de Leuraqua de Wetheresfeld in plenam pacificam et perpetuam seisinam de toto tenemento meo cum soliis seldis celario et fundo et cum suis pertinentiis in foro Colcestrie quod quondam fuit Radulphi filii Petri de Colcestria et quod eisdem Ricardo et Roberto dedi et carta mea confirmavi sicut in eadem carta plene continetur quod quidem tenementum cum suis pertinentiis predictis iacet inter mesuagium Galfridi Prille quod quondam fuit Walteri cok molendinarii ex una parte versus le est et mesuagium quondam Gilberti servientis magistri ex altera versus le west ratum habiturum et gratum tam pro me quam pro heredibus meis et assignatis meis in perpetuum quicquid ibidem Oliverus attornatus meus quo ad dictam seisinam dictis Ricardo et Roberto de toto tenemento nomine meo liberandum duxerit faciendum In cuius rei testimonium has litteras meas eidem transmitto patentes sigillo meo signatas Datum apud Sipe Wicum die martis in festo sancti Iacobi apostoli anno regni regis Edwardi filii regis Henrici decimo octavo Istud interliniare meum scriptum fuit ante consignacionem
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter