utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880252

Charter Number: 00880252
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Acknowledgment
Date: 1277 Circa
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Iohannes de Berholte et Thomas filius Ricardi clerici de eadem salutem in Domino sempiternam Noveritis nos teneri preceptori et fratribus sancte domus hospitalis sancti Iohannis Ierusalem apud Mapeltrestede commorantibus facere omnia servicia eisdem fratribus debita et consueta de quodam mesuagio quod de eis tenuit Ricardus de Berholte in parochia sancti Nicholai de Colcestria quod quidem mesuagium habuimus de dono dicti Ricardi pro ut carta feoffamenti quam de dicto Ricardo habemus manifeste testatur videlicet reddendo inde annuatim dicte domui et fratribus duodecim denarios argenti scilicet ad festum sancti Michaelis sex denarios et ad Pascha sex denarios Et quocienscumque fratres hospitalis predicti vel eorum clerici ad domum predictorum Iohannis et Thome et heredum dicti Iohannis in eadem villa de Colcestr[ia] declinare seu pernoctare contigerint predicti vero Iohannes et Thomas et heredes dicti Iohannis penes quos dictum mesuagium cum omnibus suis pertinentiis post mortem dicti Thome integre secundum cartam quam eis fecit predictus Ricardus remanebit predictis fratribus et eorum clericis semper invenient stramen competens ad lectos buscam sufficienter albas sufficienter candelas coram eis ardentes sal ad eorum mensam et aquam Et dictus Thomas ad obitum suum solvet dictis fratribus viginti solidos sterlingorum Et dictus Iohannes solvet eisdem fratribus in obitu suo et heredum suorum de herede in heredem successive duas marcas argenti pro omnibus serviciis exaccionibus et secularibus cunctis demandis In cuius rei testimonium presenti scripto sigilla sua apposuerunt Hiis testibus Roberto Pruet Iohanne tannatore Ricardo Pritte Simone Lotun Ricardo clerico de Berholte Ricardo de Molendino Roberto le palmere Iohanne clerico et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter