utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880255

Charter Number: 00880255
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1272 - 1275
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Ricardus filius Nicholai medici concessi dedi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et sancto Iohanni Baptiste et fratribus hospitalis sancti Iohannis Ierusalem apud Mapeltrestede commorantibus et ibidem Deo servientibus in liberam puram et perpetuam elemosinam pro anima mea et animabus patris mei et matris mee et omnium benefactorum meorum quatuor denarios annualis redditus percipiendos ad duos terminos anni videlicet ad Pascha duos denarios et ad festum sancti Michaelis duos denarios de illo tenemento quod Amicia mater mea quondam tenuit de Radulpho veteri Picheflie in suburbio Colcestr[ie] extra portam orientalem inter tenementum quod quondam fuit Ade molendinarii ex parte occidentali et tenementum quod quondam fuit Walteri Mot ex parte orientali in parochia sancti Iacobi habendos et tenendos dictos quatuor denarios dictis fratribus et eorum successoribus in liberam puram et perpetuam elemosinam libere quiete bene et in pace in perpetuum Et ego predictus Ricardus et heredes mei vel mei assignati predictos quatuor denarios annui redditus predictis fratribus et eorum successoribus contra omnes gentes warantizabimus in perpetuum et defendemus Et si ita contigerit quod predictus redditus ad dictos terminos predictis fratribus vel eorum certo nuncio non sit libere solutus quod absit bene licebit predictis fratribus et eorum nuncio predictum tenementum distringere intus et extra pro predicto redditu non soluto et districtum retinere quousque predictis fratribus vel eorum nuncio de predicto redditu sit plenarie satisfactum in huius rei testimonium huic presenti carte mee sigillum meum apposui Hiis testibus Henrico Godyar Radulpho pellipario tunc baillivis Colcestr[ie] Olivero filio Elie Radulpho filio Elie Ricardo filio Elie de Saltcote Waltero aurifabro David textore domino Rogero de Feringes Sahero de Feringes Ricardo Baynard Hugone clerico Galfrido le Dan et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter