utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880257

Charter Number: 00880257
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1155 Circa
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Robertus de Perendune omnibus hominibus et amicis suis et universis sancte Dei ecclesie fidelibus salutem Notum sit vobis quod ego consilio et concessu Anneis uxoris mee et Rogeri heredis mei dedi in perpetuam elemosinam Deo et sancto Iohanni Baptiste et beatis pauperibus sancti hospitalis Ierusalem illas terras que Willelmus et Baldewinus tenuerunt de me scilicet tres acras in Suthfeld[] et totam terram de essarar iuxta domum illorum videlicet ut septem acre sunt integre inter totum Pro hac autem elemosina concedenda dedit Thomas sacerdos quatuordecim solidos Roberto predicto et Anneis uxori sue duodecim denarios et Rogero filio suo unum vunet et hanc predictam elemosinam affidavit Robertus et Anneis uxor eius Quare volo ut predicti pauperes Christi Ierusalem et eorum tenentes habeant et teneant predictam terram in bene et in pace et honorifice libere quiete ab omnibus serviciis et consuetudinibus et causis et occasionibus secularibus que pertinent ad regem vel ad dominos meos vel ad me vel ad heredes meos pro salute nostra et omnium amicorum meorum vivorum atque mortuorum Thoma sacerdote Godefrido clerico Rogero de Witsand[] Roberto filio Ranu[lphi] Fulco Iun Roberto Franc[] Gilberto clerico Ricardo filio Hacun et Iun cognato eius et multis aliis testantibus hanc donacionem Valete
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter