utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880259

Charter Number: 00880259
Cartulary Title: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [Little Maplestead]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1154 - 1174
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie fidelibus presentibus et futuris Clemens filius Reginaldi salutem Sciatis me dedisse et concessisse et hac presenti carta confirmasse Deo et sancte Marie et sancto Iohanni Baptiste et beatis pauperibus sancti hospitalis Ierusalem et fratribus eiusdem domus assensu uxoris mee et heredis mei xxiii acras terre in Perendona de feodo comitis Glocestr in liberam et quietam in puram et perpetuam elemosinam ab omnibus secularibus serviciis et exaccionibus michi vel heredibus meis inde pertinentibus ita libere et quiete sicut aliqua elemosina melius vel liberius vel quiecius dari potest Hanc donacionem feci ego pro salute anime mee et patris mei et matris mee et fratrum sororum parentum et omnium amicorum meorum et ut participes fiamus de omnibus beneficiis que iugiter fient in sancta domo hospitalis Ierusalem Testibus Witsand Ambrosie de Perendona Hamone filio Rogeri Iun de Perendon Roberto filio Rogeri de Witsand et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter