utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880260

Charter Number: 00880260
Cartulary Title: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [Little Maplestead]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1154 - 1180
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Clemens filius Reginaldi de Perendona omnibus sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris salutem Sciatis quod ego dedi et hac carta confirmavi Deo et sancto hospitali Ierusalem in perpetuam elemosinam quinque acras terre quas Ricardus dictus Blisse tenuit quam terram pater meus illi predicto hospitali dedit preterea dedi et concessi in augmento undecim acras terre liberas et quietas ab omni seculari servicio et exaccione ipsi domui et Willelmus filius meus et heres meus et Emme sponsa mea eandem concesserunt pro salute antecessorum meorum et amicorum et heredum nostrorum et pro anima Henrici regis et Willelmi de Marci et pro anima uxoris eius Hiis testibus Simone Magno Rogero de Monasterio Rogero de Arable Aluredo de Eppinges Gregorio clerico Willelmo filio Picoti Et de illa terra Eudo reddet quatuor denarios pro quatuor acris
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter