utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880314

Charter Number: 00880314
Cartulary Title: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [Little Maplestead]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1154 - 1180
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Sciant tam presentes quam futuri quod ego Robertus de la Mare dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et sancto Iohanni Baptiste et beatis pauperibus sancte domus hospitalis Ierusalem et fratribus in eadem domo Deo servientibus donum et elemosinam patris mei Ambrosii in villa de parva Perendune scilicet Willelmum figulum et totum tenementum suum libere et quiete in puram et perpetuam elemosinam Hanc donacionem et confirmacionem feci pro salute anime mee et patris mei et matris mee et omnium parentum et amicorum meorum tam vivorum quam mortuorum Hiis testibus Willelmo de Witsand[] Rogero de Witsand[] Waltero de Tani Waltero de la Mare Ricardo de la Cele Roberto filio Reiner et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter