utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880315

Charter Number: 00880315
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1153
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Notum sit omnibus sancte matris ecclesie filiis tam futuris quam presentibus quod ego Walterus de Mandevilla consilio et concessu uxoris mee Atheliz et heredum meorum dedi Deo et beate Marie Virgini et sancto Iohanni Baptiste et beatis pauperibus sancti hospitalis Ierusalem sex acras terre colende in Bromfeld liberas et quietas ab omni seculari servicio ut decet elemosinam dari pro salute anime mee et uxoris mee et omnium parentum et amicorum nostrorum vivorum atque mortuorum Testibus hiis Atheliz uxore mea et Gilberto de Mandevile et Galfrido fratre eius et Adam de Hunde et Roberto filio Willelmi et Ricardo filio Gode et Willelmo clerico et Oisel coquo et Alfwino preposito et Galfrido fratre domini et Siwardo de Bromfeld et multis aliis Hec donacio facta fuit millesimo centesimo quinquagesimo tertio anno ab incarnacione Domini
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter