utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880317

Charter Number: 00880317
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1235 - 1240
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Thomas de Mandevill[] filius Gilberti de Mandevill[] concessi et hac mea carta confirmavi Deo et beate Marie et sancto Iohanni Baptiste et beatis sancti hospitalis pauperibus Ierusalem et fratribus eiusdem domus illas sex acras terre cum pertinentiis suis quas habeant in villa de Bromfeld[] de dono Walteri de Mandevill[] antecessoris mei et abuttant super regale cheminum versus orientem et versus occidentem super dominium meum sicut cum sepibus et fossatis circumcluditur habendas et tenendas in liberam puram et perpetuam elemosinam sicut aliqua elemosina liberius et quiecius concedi et confirmari potest domui religionis Ego vero Thomas de Mandevill[] et heredes mei warantizabimus predictas sex acras terre cum suis pertinentiis predicte domui et eiusdem domus fratribus contra omnes homines et feminas in perpetuum Hiis testibus domino Radulpho de Exsartis Radulpho de Besevill[] Herberto de Clovill[] Galfrido de Slamundeshey Henrico de Nuteleye forestario Gilberto de Chipmere Rogero filio Bartholomei et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter