utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880320

Charter Number: 00880320
Cartulary Title: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [Little Maplestead]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1155 - 1186
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Robertus de Heliun omnibus sancte Dei ecclesie fidelibus salutem Sciatis me concessisse et hac carta et sigillo meo confirmasse Deo et beatis pauperibus sancti hospitalis Ierusalem totam terram que fuit Godwini fabri de Sturmere cum mansura et prato et omnibus appendiciis sicut unquam predictus Godwinus melius et plenius tenuit in tempore Willelmi de Heliun patris mei ita libere et quietam ab omni seculari servicio sicut Willelmus de Heliun frater meus eam dedit predictis pauperibus Christi in perpetuam elemosinam Et cum hac prescripta terra ego confirmavi illis unam rodam terre videlicet clausum quod iacet ante portam Ricardi filii Leurici ultra aquam quod clausum Willelmus de Heliun frater meus similiter concessit sepedictis pauperibus Christi in liberam elemosinam Et isti sunt testes Goce filio Hugonis Gilbertus de Heliun Gilbertus mercator de Chelvest[on] Rogerus filius Warini Rogerus filius Alelini Edgarus de Sturmere Swein de eadem villa Willelmus Edeline Ricardus filius Leurici Gerardus de Campes Willelmus de sancto David Sired de Bomested[] Alanus filius Ricardi Gefrei filius Siredi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter