utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880323

Charter Number: 00880323
Cartulary Title: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [Little Maplestead]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1175 - 1191
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Notum sit omnibus sancte matris ecclesie fidelibus presentibus et futuris quod ego damisele Roise de Heliun pro salute anime mee et pro animabus antecessorum et successorum et omnium parentum et amicorum dedi et concessi et presenti carta confirmavi Deo et sancte Marie et sancto Iohanni Baptiste et beatis pauperibus sancte domus hospitalis Ierusalem et fratribus in eadem domo Deo servientibus undecim acras terre culte in Sturemere scilicet quinque acras que descendunt usque ad viam que ducit a molendino usque ad aulam et quatuor acras quas Sweia tenuit et duas acras apud Bumsted[] cum mansura que pertinet ad illas duas acras et dimidiam acram prati et gravam quandam que vocatur Brichnotheshey in liberam et puram et perpetuam elemosinam sicut aliqua elemosina melius et liberius et [quiecius] dari potest Quam elemosinam ego Roisia de Heliun predictis fratribus warantizabo pro posse meo contra omnes homines cum racione Hiis testibus Rogero filio Warini Rogero de Heliun Reginaldo episcopo Bathonien[si] Savarico archidiacono Willelmo comite de Saresbir[iensi] Gaufrido de Sancto Georgio Radulpho dapifero episcopi Bathonien[si] Simone Bordello Stephano de Swineford[] Willelmo clerico
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter